u/Cautious-Tailor6484

▲ 8 r/latin

Nova Scripta

Bene nunc vos omnes valeatis hoc legentes. Sum ego novissimus scriptor linguae Latinae et artem meam acuere conabar fabulam brevem scribendo. Ignosce mihi de meo genere fabulae tam contrito quia nonumquam fabulam potius quam verba Latina ipsa sit difficilius struere. Si quid insolitum videris vel incorrectum vel etiam quod emendari ad meliorem latinitatem possit, scribite subter. Maxime enim necessarium est me discere:

Erat ōlim in quādam domō puer parvus, dīlēctus multum ā parentibus suīs. Quotīdiē cum fīnīta essent opera diēī, in silvīs vel prātīs proximīs lūdēbat cum amīcīs animālibus suīs. At veniēns juxtā rīpam flūmen quōdam diē Sāturnī, inter flūctūs lagoena vitrea torquēbātur. Incessit longē ad fluvium, aquā jam genua lambente, vitrum abstulit amnī et cūriōsus ecce inest charta vetus ac crispāns ūmida. Thēsaurī locum tabula habuit īx signāta in ultimō. Puer, cum haec vīsa sunt et continuō thēsaurum capere dēcrēvit, nūntiātā domō, proficīscitur. Vix signa levia legēbat cum aquila super volābat et lātē clāmāns: “Avē, Aquila!” Dīxit puer, “Adjuvā mē; Tabulam legere nequeō. Pallidē admodum dēlīneāta est.” Sēdit suprā ejus bracchium sine verberātiōne et dēspicit prae humerō tabulam: “Vah! Dīxistī vērē.” Cum jam paulō siluisset tempore, Aquila in aethera volat utī terram lātē vidēret. Dein Rediēns procul clāmat: “Videō! Videō! At longinquē.” Aquila item sistit super puerum et: “Pete thēsaurum tuum in septentriōnibus.” Ille comitem nactus, posteā iter mātūrat.

Dumque simul errant per loca varia hujus regiōnis flūmenque ā latere dextrō tuentur, dēfessī longā viā marcēscunt. Ecce subitō, rūpit cervus dē silvā saeptā crēbrīs arboribus nūllō contrā dūmōs labōre, nūllā injūriā spīnārum, rōbustus ille vīribus. “Salve, Amīce Cerve!” puer fessus inquit, “habēsne quidquid negōtiī jam?” Cui respondet, “Haud; mihi vacat maximē.” “Optimē; tum dē tē poscō utī auxiliō mihi sīs, membra nam mea dēstricta sunt torpōre maximō, et maximē tē vigōre imbūtum cōnspicātus, ego petō ut mē ferās per fluviālīs viās. At nōn quidem grātīs, thēsaurum habēmus, sed jam in chartā hāc scrīptum tantum. Petāmus eum illīc per tua subsidia.” Contrā adfātur Cervus, “approbō sī quid sūmptuōsum vel magnificum inveniāmus in thesaurī arcā.” Suppositō dorsō Cervus portābat puerum explōrātōrem et ubi is ostendēbat signum hāc aggrediēbantur.

Tandem ad rīvum dēfessum et lentē aquā mānantem cōnsistunt in dubiō viae, nam dēstrūcta erat pōns quā potuissent ad aliud accēdere latus dōnec subitō occurrit nunc remedium. Castor vērō dē flūmine ortus salūtat, et dē hāc manū quaerit causam itineris speīque tantae āmissae. Illum chartam repertam et thēsaurum quaesītum et viae fatīgātiō et lāpsātam pontem respondent. Tum trēs amīcī eum petunt ut subsidium suum praestāret et sē partem maximam thēsaurī ipsīus datūrōs pollicentur. Adnuit dēsīderiō pecūniae dētentus et novam condere pontem exōrdītur quā flūmen trānsīrent. Dum currus sōlis aethere volat lūnaque ūna cum stēllīs lūcem suam incipit caelō dēmittere, Castor perfricābat ligna prō strūctūrā quibus impositīs pontem cōnstrūxit, ut illīs vidēbātur, commodum ponderī gravī. Eō magnā sollertiā cōnfectō, Triumphārunt laetī cum trabēs pede concuterent dōnec praeter pontem in rīpā harēnīs opertā monumentum saxōrum animadvertērunt.

Saxa in mōlem conlāta sistēbant in locō quem ostenderat charta, et ea quaternā alacritāte dērepta abiciēbant. Tandem omnibus ferē saxīs sēmōtīs capiunt arcam ipsam. Puer eam posuit cōram amīcōs ut gāzam ac lucrum commūne pariter aspicerent. Ōram mollī manū tollēns et dīcēns: “Vidē,” Arcam aperuit ubi ecce inest tantum tunica purpureī colōris vastāta tamen quoniam fuerat imposita multīs saeculīs ante. Jam vespera priorque nox praeteriērunt, sōla manēbat amīcōs lūna sērōtina lāmentantēs īnfēlīcitātem quī studiō contenderant thēsaurum ignōtum effodere. Dēmum post clārisonum silentium refert haec dux omnium puer: “Nē liceat hoc animōs tuōs afficere dolōre! Ēia, Eāmus nunc ad locum quō vēndātur ēsca.” Relictō tandem pannō discessērunt et amicitia frūctī sunt.

reddit.com
u/Cautious-Tailor6484 — 2 days ago